라틴어 문장 검색

Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Mihi autem saepe hoc mecum reputanti visa est vini natura frigori propior quam calori:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:3)
Vinum, quantum mea fert opinio, sicut natura frigidum est, ita capax vel etiam adpetens fit caloris, cum calidis fuerit admotum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:1)
Nam et ferrum cum tactu sit frigidum, — ψυχρὸν δ’ ἕλε χαλκὸν ὀδοῦσιν, si tamen solem pertulerit, concalescit, et calor advena nativum frigus expellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:2)
Dabo aliud indicium accidentis vino quam ingeniti caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:1)
Infusum enim visceribus trahit ad se calorem et veneno frigido quasi calidum iam repugnat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:3)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
non illis unctionum tepore calor corporis excitatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:4)
alii ante tempus conpetentis aetatis vel calvitio vel canitie insigniuntur, quae non nisi inopia caloris eveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:2)
Solum enim hoc ex omnibus humoribus crescentem flammam violenter extinguit, dum per frigus suum calorem vincit elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 12:2)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:3)
Est et hoc in illis indicium caloris, abundantia sanguinis, cuius natura fervor est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 4:1)
Quis ergo dicat frigidas, quas nemo potest negare plenas caloris, quis sanguinis plenae sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 4:3)
Ita nec veteribus calor mulierum habebatur incognitus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION