라틴어 문장 검색

nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 216:1)
cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:4)
non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 86:3)
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
caedes a te est, cruentam enim vestem habuisti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:2)
nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:4)
Non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas , unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 48:1)
sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 49:2)
porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:2)
quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:3)
nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:3)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
sicut vestibus quoque non purpura coccoque fulgentibus illa aetas satis apta sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:3)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
itaque etiam gestu necesse est usos esse in principiis eos alio, quorum brachium, sicut Graecorum, veste continebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION