라틴어 문장 검색

erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장12)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장20)
ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장14)
Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장58)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua vehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장68)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장8)
6 Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장1)
nam plerumque breve esse consuevit levatoque accessionis impetu protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장8)
perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장11)
Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non evidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장54)
Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam con-ponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장62)
Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장75)
nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem vel Orestem percepisse poetae ferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장98)

SEARCH

MENU NAVIGATION