라틴어 문장 검색

Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:23)
sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum compendium de ulterioribus quaeritur, aut honor a pluribus, aut potestas diffusior, aut cupiditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 4:3)
quodque nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 43:1)
non nulli tamen inter cupiditatem et cupidinem hanc differentiam esse volunt, ut masculino genere Cupidinem deum ipsum, id est το`ν *̓́ερωτα significemus, feminino cupiditatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 18210)
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION