라틴어 문장 검색

"Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:21)
minimum discipulum Iesus amat plurimum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:11)
Ita omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:8)
"Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis Iesus scripturas?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:18)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
quod milites vestimentis Iesu sorte divisis caligas non habuere, quas tollerent.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:37)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:18)
Zelotypus est Iesus, non vult ab aliis videri faciem tuam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:31)
inquit Iesus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:3)
"Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:13)
"Audi ad apostolos loquentem Iesum:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:16)
"In nomini domini Iesu Christi surge et ambula."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:48)
"Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:185)
Venit et ad hanc dominus Iesus tetigitque manum eius et surgens ministrat ei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION