라틴어 문장 검색

parumne campis atque Neptuno super fusum est Latini sanguinis, non ut superbas invidae Karthaginis Romanus arces ureret, intactus aut Britannus ut descenderet sacra catenatus via, sed ut Secundum vota Parthorum sua Vrbs haec periret dextera?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 73)
'at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis miscuit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.12)
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque Corvinus, patriis intermiscere petita verba foris malis, Canusini more bilinguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.16)
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 41:1)
non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 43:1)
nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 119:2)
excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:2)
nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:4)
at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:3)
unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet , quanquam eo tanquam recepto utitur Persius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 156:1)
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:2)
inde durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 169:1)
praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 179:2)
hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:1)
ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION