라틴어 문장 검색

per idem fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae dedicata est quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 413:1)
iussu se matris deum famulos deae venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 97:2)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
eo magis mirabundo quaerentique quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 104:1)
ignis in aede Vestae extinctus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI1)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
deam invocet sibi quam libebit propitiam, deum nullum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 140)
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10130)
Ita di deaeque faxint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 279)
qui illum di omnes deaeque perdant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 41)
per omnis deos et deas deieravit, occisurum eum hac nocte quicum cubaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 592)
Di deaeque illam perdant pariter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1233)
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos - Mel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1294)
et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 3100)
Apoecides Di deaeque te adiuvant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION