라틴어 문장 검색

nunc, quae prius iis, qui recte componere volent, discenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:2)
itaque et versus hi fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnunquam, ut principio statim orationis Lucium Pisonem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:2)
nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 343:3)
satis igitur hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:2)
ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:3)
adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:2)
itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:1)
non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi omnibus principiis recusem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:1)
haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:4)
denique, ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:1)
non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum, de quibus dicimus, rerum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:3)
est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:3)
plurimos libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 96:2)
ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 134:1)
contra omnis ficta est et ad alienum propositum accommodatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION