라틴어 문장 검색

Praeterea, cum reputarem quosdam ex debito aliquantum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequari.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 6:1)
Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
quas obvias quoque et contrario nisu in diversa tendentes transmittit et perfert, adeo validus ut illa qua properat ipse, quamquam per solum planum, remis non adiuvetur, idem aegerrime remis contisque superetur adversus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 3:2)
Sic ex tribus sententiis duae factae, tenuitque ex duabus altera tertia expulsa, quae, cum ambas superare non posset, elegit ab utra vinceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 26:1)
nisi quid tu melius invenies, qui soles locorum difficultates arte superare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 6:2)
Enimvero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et reprimet, quidquid e lacu veniet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:1)
His tu militibus superas hominesque deosque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 228)
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas Et potes in toto multa iacere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 421)
Pergama cum caderent bello superata bilustri, Ex tot in Atridis pars quota laudis erat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 126)
Cum tibi contingat verbis superare duobus, Etsi non causa, iudice vince tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1431)
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, ludius aequatam ter pede pulsat humum, in medio plausu (plausus tunc arte carebant) rex populo praedae signa petita dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:70)
pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:575)
illa Machaonios superant medicamina sucos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 60:2)
sed quicumque meo superarit Amazona ferro, inscribat spoliis NASO MAGISTER ERAT.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 110:5)
tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION