라틴어 문장 검색

Amplius admirans, magis hesitat, amplius herens, Inquirit quo iure poli, qua lege beata Nata patrem, terrena Deum, casura manentem, Flos cedrum, sidus solem, scintilla caminum Proferat, et mellis desudet petra liquorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:29)
quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 2:2)
mortem amplius pro uiro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 7:27)
Et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vite recedebam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:6)
Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:7)
Magis autem honestis quam necessariis rationibus utimur, quoniam apud bonos id semper praecipuum statuitur, quod ex honestate amplius commendatur, et ea semper potior est ratio quae ad honestatem amplius quam ad necessitatem vergit, praesertim cum quae honesta sunt per se placeant, atque nos statim sua vi quadam alliciant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:15)
Caesaris interim non amplius III aut IIII milites veterani si se convertissent et pila viribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad unum terga vertebant ac rursus ad aciem passim conversis equis se colligebant atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant.
(카이사르, 아프리카 전기 70:4)
Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.
(세네카, 행복론, Liber VI 76:1)
qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION