라틴어 문장 검색

Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장3)
ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos auerteret, quis et Iugurtha carus et Romani inuisi erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장9)
Sed nocte ea, quae proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim immutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitauisse, uultu colore motu corporis pariter atque animo varius;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장6)
alioquin quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:4)
tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 2:3)
Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:1)
At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 4:2)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
hoc vis subita et umor avertitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:6)
Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 30:1)
iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia species periculi agitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:5)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:3)
Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION