라틴어 문장 검색

Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 273:3)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
Atque [hactenus loquantur] etiam hac instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:1)
ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
proprius locus est augendi in his rebus aut amissis aut amittendi periculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:1)
Et hoc totum est quod moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:3)
cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 64:10)
Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:6)
cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:2)
equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:5)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
hic Tito fratre suo censore, qui proximus ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret imperi dedecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 54:6)
Ut P. Claudius, Appii Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas perdiderunt, cum vitio navigassent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:1)
ei secundum quietem visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret, idque ab homine acuto non esse neglectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 72:3)
atque etiam omnem fructum vitae superioris perdidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 33:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION