라틴어 문장 검색

Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장1)
sed patres laeti, usurpata statim libertate licentius ut erga principem novum et absentem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장3)
Macrum in Africa haud dubie turbantem Trebonius Garutianus procurator iussu Galbae, Capito- nem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus et Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam iuberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장2)
tarde a Nerone desciverant, nec statim pro Galba Verginius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장6)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장1)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret invalida adhuc coniuratio paucorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장1)
rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장11)
Pompeius Propinquus procurator Belgicae statim interfectus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장2)
nec in Raeticis copiis mora quo minus statim adiungerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장5)
nomen Germanici Vitellio statim additum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장8)
Caecina belli avidus proximam quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장6)
ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장6)
nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION