라틴어 문장 검색

multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 90:2)
at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in diem servati fato senes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 131:1)
nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 169:2)
nam cum Aeolus a lunone rogatus cavum conversa cuspide montem in latus, ac venti velut agmine facto . . . ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 172:2)
non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id appareret, effectum erat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 193:2)
quare, licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:3)
aspice, aratra iugo referunt suspensa , unde apparet noctem appropinquare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 241:3)
nam, si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 273:3)
acri quidem ratione, quod illa obscurior sit, his omnibus aperte appareat quid velimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 277:1)
nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:5)
haeret enim nonnunquam telum illud , et hoc ipso, quod non apparet, eximi non potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 121:1)
magis tamen et desideratur clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 318:3)
ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 357:2)
apparet vero, quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille, qui videtur fini aptior, paean.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 364:3)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION