라틴어 문장 검색

in eo certamine pulcherrimum am- phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장3)
obsedere apicem verbum oppugnationis est 'obsedere', quo usus est signate propter bellum futurum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 661)
quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum vindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 461:1)
ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo modo summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia compulere, obsidebanturque haud paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 376:1)
si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 110:1)
Qui eos appropinquare sine dubio aut metu commonet, murosque secure ascendere, nec aliqua mora hoc differre propter breve spatium noctis et lucem diei appropinquantis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:6)
Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit, ipse praegressus per funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION