라틴어 문장 검색

neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad universum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:4)
ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:5)
Credidi me, vir peritissime, nefas in studia committere, si distulissem prosequi laudibus quod aboleri tu litteras distulisti, quarum quodammodo iam sepultarum suscitator fautor assertor concelebraris, teque per Gallias uno magistro sub hac tempestate bellorum Latina tenuerunt ora portum, cum pertulerint arma naufragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 1:1)
productus ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam, et pleraque eadem quae pridie dixisset, et primo sensim ac pauci, mox plures reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut convenerat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 493:1)
ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 137:1)
nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 10:7)
annva quae differre nefas anniversaria sacrificia, id est sollemnia, ideo non differuntur, quia nec iterari possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1731)
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)
sin vero sint triplices proportiones maior terminus a minore termino duplicato minore termino differt, ut, si sint j iij viiij, tres ab uno binario differunt, in quem unitas, id est minor terminus duplicatus exundat;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:5)
nam quid Brittannis caelum differre putamus, et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis, quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque usque ad nigra virum percocto saecla colore?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:4)
Namque binarius ad unitatem ipsa unitate differt, et quaternarius binario ipso binario et octonarius quaternario ipso quaternario et deinceps maiores alii ipsis minoribus ab eisdem ipsis differunt, quos numerositate praetereunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:3)
cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo neget visa a falsis vera differre - nihil tam repugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 148:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION