라틴어 문장 검색

in cuius transgressu multum certato pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장5)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장1)
sin prospere egisset, formidolosum paci virum insignem et ignavo principi praegravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장10)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio quam adversus Gallos confectum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장15)
quod porro honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus obtemperavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장8)
adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장4)
nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장9)
belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum caedis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장4)
bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장4)
sed disserebatur contra suscipi bellum avio itinere, importuoso mari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장3)
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장6)
Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장5)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION