라틴어 문장 검색

nisi Hymettia mella Falerno ne biberis diluta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate8)
tum Vibidius Balatroni "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," et calices poscit maiores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.19)
nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 25:1)
ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:3)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
hinc eques Romanus, ad quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus, qui ei diceret, ego si prandere volo, domum eo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 172:3)
qui haec edit, debet hoc bibere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 206:1)
sume venenum, decet bibendo mori.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 206:4)
viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 214:3)
non enim tam molli teneraque voce quam forti ac durabili opus est, cum illi etiam altissimos sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitateque dicenda et vigilandae noctes et fuligo lucubrationum bibenda et in sudata veste durandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 170:2)
bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 283:1)
mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:2)
Bibere et sudare vita cardiaci est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:5)
" Ab illis, qui manus harenae locant et edunt ac bibunt, quae per sanguinem reddant, cavetur, ut ista vel inviti patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 2:2)
Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION