라틴어 문장 검색

Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro, et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:1)
idque super intestina sub pube transversum, ventrem firmat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:8)
et, si latius est ejus vitium, quam ulcus fuit, carnem subsecare, undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 1:6)
Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:4)
quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:6)
estque id aliquanto melius velamentum cerebro, quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:4)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:4)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
vel si os eo loco duplex est, inde quoque caro increscere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:4)
quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque, aut musculum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 1:7)
ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:3)
Puro jam ulcere, cibis hic quoque utendum est carnem producentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 36:1)
Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro, quam in ulteriore:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 5:1)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)

SEARCH

MENU NAVIGATION