라틴어 문장 검색

amicus certus in re incerta cernitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:6)
sed quoniam per- petua quadam felicitate usus ille excessit e vita suo magis quam suorum civium tempore et tum occidit cum lugere facilius rem publicam posset, si viveret, quam iuvare, vixit- que tam diu quam licuit in civitate bene beateque vivere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 4:1)
Et vero etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 3:2)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
sic ex animorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:7)
Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:9)
Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:9)
Abiit, excessit, evasit, erupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:2)
Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:6)
ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 23:6)
quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:2)
'Oculorum', inquit Plato, est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:1)
ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 36:6)
ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 62:2)
in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION