라틴어 문장 검색

ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 78:2)
tuto ac sine certamine id facturos promissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:2)
M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse, non tam militum, quos perpaucos habebat, fiducia quam iuventutis Thurinae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 224:1)
tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 392:1)
classem in statione versa in Africam habentem atque timentem navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium esset - quippe etiam plures habebat - quam quod venti aptiores Romanae quam suae classi flarent, perpulit tamen ut fortunam navalis certaminis experiri vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 411:1)
in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga custodum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 448:1)
neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 449:1)
ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, et contracto adversus Numidas certamine novo tertius insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam pugnantis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 497:3)
quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitum potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 508:1)
instruenti exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 609:1)
itaque haud magni certaminis res fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:1)
sed aliud certamen occupaverat animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 21:2)
De eo quoque novum certamen ortum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 39:1)
ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 48:1)
nec magni certaminis rem fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION