라틴어 문장 검색

Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:4)
Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:2)
Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:2)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:2)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:3)
alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori, alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 12:2)
Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:4)
Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:4)
" Nimis tamen cito perit et immaturus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:1)
Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum hoc prospicimus hospitium.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:4)
Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 126:6)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Ita- que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION