라틴어 문장 검색

quid enim tam distans quam a severitate comitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:1)
Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae quid deceat est considerandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 3:2)
commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:8)
Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:4)
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:1)
praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec habenda esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장6)
Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 6:11)
quae autem adsumuntur extrinsecus, ea maxime ex auctoritate ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 7:1)
partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
ad fidem enim faciendam auctoritas quaeritur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:4)
sed auctoritatem aut natura aut tempus adfert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:5)
Naturae auctoritas in virtute inest maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:6)
in tempore autem multa sunt quae adferant auctoritatem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 2:7)
Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장2)
nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION