라틴어 문장 검색

nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)
Placidiores itaque invicem simus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:6)
Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:4)
Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, ad- firmatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 145:1)
Rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres uersus, inuicem petiuit, ut tres exciperet, in quos nihil illis liceret.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.42)
ubi hospitales inuicem dexterae?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.17)
Huc, cara proles, unicum afflictae domus solamen, huc vos ferte et infusos mihi coniungite artus, habeat incolumes pater, dum et mater habeat, urguet exilium ac fuga.
(세네카, 메데아 14:34)
quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre inuicem temperatur altero;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:10)
Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 23:8)
sic, sic ferantur et suum infensi invicem
(세네카, Thyestes 105:1)
dolor ac voluptas invicem cedunt;
(세네카, Thyestes 609:2)
coniunge soceros, perge, mactator senum, et hic decet te sanguis:
(세네카, Troades 1031:1)
Unde coniungas te illi, quia hec est illa quam queris.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:43)
Cucurrit frater eius ad liberandum eos, et ipsi aprehenderunt pannos eius et gravati mersi sunt in profundum tenentes se invicem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 1:4)
Et nunc liberemus eum invicem singuli habentes diem suam usque ad septem dies, et si post septem dies interfecerit eum, nos erimus innocentes.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION