라틴어 문장 검색

Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 3:1)
Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:2)
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 6:1)
Haecque dum more pacis ita procedunt, multorum curiosior Iulianus, novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne (ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam comperit), etiam alii similia docerentur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 8:1)
Interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens, adulando deformiter, tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat, lacrimas fingens et gemitum, ut Iuliani ad eos mitteret caput, perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:3)
Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 82:1)
Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 12:1)
Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio, itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et importunum esse noscentium id aggredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur, et cum metuenda multitudine protinus rex adfore credebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 1:1)
In hac cecidit pugna Adaces, nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus, ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis, remuneratus est ut decebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 6:1)
Quibus ideo iam silentibus, ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere, et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua quam petiit, medio noctis horrore, vita facilius est absolutus, anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum, inter complures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre iam inde a maioribus nobili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 22:1)
Itaque ut Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 26:1)
Discissique studiis turbulentis, Arintheus et Victor, et e palatio Constanti residui, de parte sua quendam habilem scrutabantur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 2:1)
Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 11:1)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 12:1)
Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION