라틴어 문장 검색

Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:6)
memoret quae sit fiducia capto aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat dicere 'et super ipsi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 752)
sane veteres fiduciam interdum pro crimine et audacia ponebant, ut Sallustius ita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 614)
memoret quae sit fiducia capto] vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat memoret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequitur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet a Troianis sibi esse parcendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 755)
Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores, fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION