라틴어 문장 검색

Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant!
(카이사르, 내란기, 2권 31:5)
Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis.
(카이사르, 내란기, 2권 32:31)
Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P.
(카이사르, 내란기, 3권 1:1)
is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret.
(카이사르, 내란기, 3권 1:3)
unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;
(카이사르, 내란기, 3권 4:4)
duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 4:5)
Illi vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset.
(카이사르, 내란기, 3권 12:4)
Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit:
(카이사르, 내란기, 3권 21:1)
De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:4)
Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:5)
His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis imperatorem se appellaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 31:1)
Crassum imperatorem interfecerant et M.
(카이사르, 내란기, 3권 31:4)
Summamque in sollicitudinem ac timorem Parthici belli provincia cum venisset, ac nonnullae militum voces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur, ituros, contra civem et consulem arma non laturos, deductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.
(카이사르, 내란기, 3권 31:6)
non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.
(카이사르, 내란기, 3권 45:10)
Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris:
(카이사르, 내란기, 3권 51:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION