라틴어 문장 검색

ceterum senatum iis non prius dari quam novi consules magistratum inissent placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:2)
consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 292:1)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 127:1)
latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 208:1)
animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum creatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me imponi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 257:1)
hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 256:1)
vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 455:3)
et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 472:1)
Bene hercle facitis et a me initis gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 169)
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem meo arbitratu dent, cum cara annona sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 131)
nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis, quam illaec me indicet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 3145)
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2119)
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 138)
Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION