라틴어 문장 검색

Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:6)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)
Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam uirginum Deo deuotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in uisione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narrauerit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognouisset, excitauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 4:7)
sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis diuinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem uero et solertiam bonae actionis excitare curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:8)
et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:13)
Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:8)
Adde merum vinoque novos conpesce dolores, Occupet ut fessi lumina victa sopor, Neu quisquam multo percussum tempora baccho Excitet, infelix dum requiescit amor.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 21)
senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 225:3)
inde puerum liberum loco coeptum haberi, erudirique artibus, quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 410:1)
nunc te illa caelestis excitet flamma, nunc expergiscere vere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:3)
huic orationi Servius cum intervenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo curiae magna voce Quid hoc, inquit, Tarquini, rei est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 487:1)
ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:1)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab consulibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 251:1)
sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION