라틴어 문장 검색

Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare adpetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti carum nescio quid libet iocari (et solaciolum sui doloris, credo, ut tum gravis adquiescat ardor), tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi levare curas!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 21)
o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum desideratoque adquiescimus lecto?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 312)
propinqui, quibus est puella curae, amicos medicosque convocate:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 412)
amat victoria curam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths22)
heu misere exagitans immiti corde furores, sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:5)
quae tum prospectans cedentem maesta carinam multiplices animo volvebat saucia curas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:1)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit spinosas Erycina serens in pectore curas illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curvis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Gortynia tecta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6422)
Etsi me adsiduo defectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 651)
quam penitus maestas exedit cura medullas!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 666)
non est dea nescia nostri quae dulcem curis miscet amaritiem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a4)
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu cessarent tristique imbre madere genae, qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui, cum de prone praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b3)
"tua cura capelle te potius poscunt, quamquam mala cenula turbet.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:10)
1. In litteris vestris et reverentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente ac diligenti animadversione concepi;
(단테 알리기에리, Epistolae 85:1)
rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION