라틴어 문장 검색

si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:3)
In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)
si spiritus difficilius redditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 5:3)
ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:4)
Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 1:2)
atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:6)
Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:3)
Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:4)
indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:5)
Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos frigori reddit, quod utique uitandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:4)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona ualetudo, quibus reddita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:6)
aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 1:5)
difficulter spiritus redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 1:7)
Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION