라틴어 문장 검색

Exindeque egredi nimium properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tune iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis, intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 5:1)
Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 9:2)
Isque ipse, hoc genere quo iactatum est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 5:1)
Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando, quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit, quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 6:1)
Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:2)
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 14:1)
Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 7:2)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Nec eorum culpari quisquam debuit, cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent, spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 38:2)
Cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 15:1)
Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:2)
quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:3)
Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse, et se vulneratum imparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 2:1)
Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION