라틴어 문장 검색

ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, Non unum nocentem servabas, quia te dimisso occidere non licebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 198:2)
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:1)
expedit etiam dare aliquid adversario quod pro se putet, quod apprehendens maius aliquid cogatur dimittere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:1)
qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 42:3)
et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:1)
etiam illa praevelox fere cito effluit, et, velut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, tanquam dimissa discedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:1)
labra et porriguntur male et et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 228:1)
annon his poscimus, pollicemur, , dimittimus, , supplicamus, abominamur, timemus, interrogamus, negamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 233:1)
nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 76:1)
neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 121:3)
Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장8)
Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장1)
Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장12)
Namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장2)
Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION