라틴어 문장 검색

Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:3)
Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:3)
Malo, cum discesseris, dicas:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:5)
non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:5)
Epulum et visceratio et quicquid aliud manu capitur, discedit in partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:4)
Ab hoc discede iudicio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:4)
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:1)
Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:1)
Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 7:4)
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:3)
Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit - sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 1:7)
Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:2)
Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 39:1)
Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:7)
non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION