라틴어 문장 검색

in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:2)
maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 50:3)
et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:3)
non in oratione operienda sunt quaedam, sive ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 197:4)
nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem , addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 198:2)
hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 75:5)
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:4)
ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:4)
quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 122:1)
interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 139:2)
distinguamus igitur genera causarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:1)
quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 191:2)
quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia latent, hic expressa et, ut vult Zeno, sensu esse debebunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 206:2)
nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION