라틴어 문장 검색

restat ut copiae copiis comparentur vel numero vel militum genere vel multitudine auxiliorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:1)
inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 383:2)
eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 413:1)
sed et haec quae adhuc egi pervicacia tua et superbia coegit me loqui, et nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo, nec cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 495:1)
nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 526:2)
increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 157:2)
Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 202:2)
inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 662:1)
his ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percunctandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 166:1)
nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 182:1)
has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 215:1)
iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 265:1)
nec est alius ab tergo exercitus, qui nisi nos vincimus hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant comparari nova possint praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 433:1)
nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est cur illi vobis comparandi sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 453:1)
nulla ex parte comparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION