라틴어 문장 검색

atque ideo transeuntes quolibet, nec alimentis nec pabulis indigent, quod efficit umectum solum et crebri fluminum praetermeantium cursus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 19:3)
Greuthungi quoque, pars altera Gothorum, furtim ratibus Histrum transeunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장2)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 6:1)
Cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi cogitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 11:1)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)
Id tempus opportunum nancti Greuthungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita, transgressum eorum prohibentia, quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 3:1)
Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias (Gothorum optimates) cum populis suis longe ante suscepti, et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 1:1)
Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:1)
Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 8:1)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Post quae adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:1)
Repedando enim congregatusque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoriis globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos, nuper in societatem adhibitos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 3:1)
qui (si dignum est dici), nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere flumen direpturi vacua defensoribus loca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 3:2)
Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense transire tentarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION