라틴어 문장 검색

Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem et cum eo inunxit duos filios eius, domnum Carolum et Carlomannum, in regibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 754 13:2)
qui vixit annos duos et in tertio defunctus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 759 20:3)
et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:5)
Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:7)
et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:8)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:2)
et duo filii supradicti domni Caroli regis uncti sunt in regem a supradicto pontifice, hi sunt domnus Pippinus et domnus Hludowicus reges, domnus Pippinus rex in Italiam et domnus Hludowicus rex in Aquitaniam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:2)
Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:1)
Et ceciderunt ibi duo ex ipsis *missis, Adalgisus et Gailo, in monte, qui dicitur Suntdal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 82:12)
et una cum consilio Francorum et Saxonum perrexit Renum ad Coloniam transiens per Saxoniam, usque ad Albiam fluvium venit ibique duos pontes construxit, quorum uno ex utroque capite castellum ex ligno et terra aedificavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 789 103:3)
Inde motus est exercitus partibus Saxoniae per duas turmas:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:1)
cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:5)
Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:4)
unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, - nam duo fuerant - alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:4)
in qua expeditione Miliduoch Sclavorum dux interfectus est, duoque castella ab exercitu aedificata, unum super ripam fluminis Salae, alterum iuxta fluvium Albim.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION