라틴어 문장 검색

Non facile me repeto tantum assensum agendo consecutum, quantum tunc non agendo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 13:1)
Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:2)
At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:2)
Non consul etiam, ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non tantum sollemnibus verbis, sed manu gestuque demonstrat?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:6)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Postulantibus quibusdam, ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam Minicio Rufo et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur, quibus proconsules praesunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 721)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt coronati;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1181)
Nec tamen hoc unum doleo - non oscula tantum Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 537)
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, Neve tenax ceram siccaque gemma trahat, Umida formosae tangam prius ora puellae - Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 158)
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi Moenia, quae campi iugera pauca tenent, 'Quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, Quantulacumque estis, vos ego magna voco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 156)
"forsitan in teneris tantum mea regna coronis esse putes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권148)
Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima Tartara , quod natae fecerat ille suae . Inque tuos ea pestis eat , quam dextra Coroebi Vicit , opem miseris Argolisinque tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 26:2)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:1)
Tantumne aliquis sibi posse videtur, fata quoque ut superet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:5)
quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION