라틴어 문장 검색

est Curitis, quae utitur curru et hasta, ut est hic illius arma, hic currus fuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 823)
Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat.
(카이사르, 아프리카 전기 59:4)
currus caede madens, atroque in pulvere regum viscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 435:1)
iam non milites solum sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsas fossas novem et triginta elephanti pilis confixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 538:2)
Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:2)
exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 304:1)
Sic primum componit eqos auriga Sophye, Ne, si quadrigam Fronesis conscendat, eisdem Indomitis, spacientur equi normamque relinquant, Deuia sectentur, laxent iuga, uincula soluant, Cuncta fluant, nutet currus, compago uacillet, Cingula soluantur, laxetur nexus, habene Depereant et tota labet substancia currus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:4)
sane hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 176)
deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem.
(카이사르, 아프리카 전기 27:3)
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi Consulit instanter, precepti robur eidem Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos In celo deponat equos comitemque relinquat Inferius, que sit stabilis custodia tanti Depositi, currum sistens frenansque iugales, Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum Tendere, nec talem dignetur habere uiantem Semita celestis, alios experta meatus, Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:12)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)

SEARCH

MENU NAVIGATION