라틴어 문장 검색

Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus.
(세네카, De Providentia, book 1 23:1)
Item dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una vim animi sui ostenderet :
(세네카, De Providentia, book 1 39:1)
Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:2)
Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:4)
At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:1)
nihilque habentem, in quod laboret, lux orta expellit, et eum multorum frustra liminibus inlisus nomeneulatores persalutavit, a multis exclusus neminem ex omnibus difficilius domi quam se convenit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:2)
intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset pater.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.32)
quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
Difficile quam sit animum ab ira flectere iam concitatum quamque regale hoc putet sceptris superbas quisquis admovit manus, qua coepit ire, regia didici mea.
(세네카, 메데아 4:39)
ideo Taygeti nemoris difficilia nisi Laconibus iuga;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 5:13)
sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:9)
difficile est;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:3)
vel tu Sisyphios licet admirere labores, difficile ut toto monte volutet onus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 174)
O dulcis domus, o pii penates, quos (res difficilis sibique discors) libertas simul excolit pudorque!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium100)
neuter aditu difficili, neuter sumptuoso;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION