라틴어 문장 검색

Haec ita intellegi possumus existimare ex eo decoro, quod poetae sequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:1)
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 5:1)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:3)
Itaque eos viros suspiciunt maximisque efferunt laudibus, in quibus existimant se excellentes quasdam et singulares perspicere virtutes, despiciunt autem eos et contemnunt, in quibus nihil virtutis, nihil animi, nihil nervorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:3)
Non enim omnes eos contemnunt, de quibus male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:4)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
Sed haec quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 21:3)
Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:2)
Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:5)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
Si nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum eo disseras, qui omnino hominem ex homine tollat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:2)
sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION