라틴어 문장 검색

At si qui cum scientia sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas,sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus, omnis istos, qui faenum suum et holera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:1)
Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 2:1)
Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra quod utique tempestivitas seminum respondet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 2:2)
Propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio boni malique posita est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 2:2)
Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessitanotitiae nostrae sunt tradita, Biturici generis aut Basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas adhuc existimemus Amineas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 3:3)
Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:1)
nec tamen contenti simus singulis uvis, maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 17:2)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:2)
Simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:4)
Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt antiqui;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:4)
cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:2)
Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia existiment ei subiectas fera-cissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini superentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:5)
Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere,quod illa provocent et eliciant novas radiculas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 5:1)
Quod ego minime probo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION