라틴어 문장 검색

Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:4)
Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 5:2)
Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem praecepta acceperit, non in omnem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:2)
Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:3)
Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 39:4)
Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:8)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
Qui licet prudens sit, licet exacto faciat cuncta iudicio, licet nihil supra vires suas temptet, non continget illi bonum illud integrum et extra minas positum, nisi certus adversus incerta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:3)
Plus ostentatio doloris exigit quam dolor:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:4)
emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:5)
Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:4)
Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:3)
Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 15:1)
Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:7)
Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga concipiente iam civile bellum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION