라틴어 문장 검색

Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:4)
Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet:
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:2)
et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:3)
quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:7)
Sed mulier usquequaque sui similis, fidei supprimens faciem, praetendens imaginem, blandicule respondit et omnia prolixe accumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi vellet ob incepti negotii persecutionem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:3)
at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:5)
"felix Hercule et ter beatus qui vitae scilicet praecedentis innocentia fideque meruerit tam praeclarum de caelo patrocinium, ut renatus quodam modo statim sacrorum obsequio desponderetur."
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:5)
Tunc cuncti populi, tam religiosi quam profani, vannos onustas aromatis et huiuscemodi suppliciis certatim congerunt et insuper fluctus libant intritum lacte confectum, donec muneribus largis et devotionibus faustis completa navis, absoluta strophiis ancoralibus, peculiari serenoque flatu pelago redderetur:
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:11)
Nec fides afuit:
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:8)
et Hercule iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius.
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:4)
fidem veram dedit incredulis.
(ARCHIPOETA, I40)
spei vinum, frumentum fidei,
(ARCHIPOETA, I175)
filius ecclesiae fidem sequor sanam,
(ARCHIPOETA, IX25)
Quae regis Christiani fides multum apud Dominum valuit, sicut in sequentibus apertius declarabitur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION