라틴어 문장 검색

Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
si Fortuna volet, fies de rhetore consul;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII94)
rarus enim ferme sensus communis in illa fortuna, sed te censeri laude tuorum, Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae laudis agas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII35)
"nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, quae Siculos cantus effugit remige surdo."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX71)
ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X16)
sequitur fortunam ut semper et odit damnatos, idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X30)
igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X114)
Fortuna, deam caeloque locamus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X152)
namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI56)
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII6)
casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII5)
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII9)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum graecis longeque petitis marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV32)
fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV39)

SEARCH

MENU NAVIGATION