라틴어 문장 검색

Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:11)
Sicque conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini, quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis consilia spreuerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:10)
Cumque diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum furore commoti aiebant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:1)
Nec mora, uentus, qui a meridie flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus, primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII. 1:3)
Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.10)
Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:9)
Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:19)
At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:8)
Sit dives iure, furorem Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 122)
Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste Si furor, optarim non habuisse manus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 643)
Quis furor est atram bellis accersere mortem?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1019)
Quis furor est, quae mens, densos indagine colles claudentem teneras laedere uelle manus?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 95)
iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 313:2)
fruantur annona quam furore suo fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 377:6)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION