라틴어 문장 검색

vir ratione vigens, dat honorem tota tibi gens.
(ARCHIPOETA, III10)
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
(ARCHIPOETA, IV59)
ubi sanctus populus immortalis gentis
(ARCHIPOETA, V18)
quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa.
(ARCHIPOETA, VI6)
qua bene cuncta regis quamvis in gente proterva,
(ARCHIPOETA, VI36)
de quibus commemoro gentem Lombardorum.
(ARCHIPOETA, IX36)
qui fuit Geuuis, a quo Britones totam illam gentem Geguuis nominant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:20)
ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 5 8:3)
Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 7 10:2)
Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
Adveniente igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere vellent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:1)
et Iuthitham, Karoli regis filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam illius gentis consuetudinem, sedere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:3)
Gens namque Occidentalium Saxonum reginam iuxta regem sedere non patitur, nec etiam reginam appellari, sed regis coniugem, permittit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:4)
Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:5)
Sicut enim irrationabiliter in propria vixisse refertur, ita multo irrationabilius in aliena gente vivere deprehenditur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION