라틴어 문장 검색

quem veniens indixit hiems, ver perculit hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:13)
dissensus acerbus et gravior consensus erat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:196)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
respice iudicium quam grave, Musa, subis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:6)
seu fata vocabant seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis, ex illo, quocumque vagos impegit Erinys, grandinis aut morbi ritu per devia rerum, praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:51)
iamque oneri creduntur opes tandemque libido haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:75)
Sed gravius mentes caesorum ostenta luporum horrificant.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:83)
paruit imperiis consul, fususque Philippus, vilia dum gravibus populis interserit arma, praetereunte manu didicit non esse potentum temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:150)
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit et bello quaesivit opes legitque precantes auxilio mensus numerum, qui congruus esset nec gravis Italiae formidandusve regenti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:151)
hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis consiliisque fides, defixus lumina terrae concutiensque comam capuloque adclinis eburno:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:181)
purpureos cultus absumptique igne Valentis exuvias miserisque graves crateras ab Argis raptaque flagranti spirantia signa Corintho callidus ante pedes venientibus obicit hostis incassum;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:241)
me precor, heu, me redde mihi gravibusque medere vulneribus vitamque iube famamque reverti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum40)
ignorans, quam grave crimen erat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem4)
tum multis gravior tandem subiungitur annis, lustrorum numero victus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix11)
Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx communes ardente viro mixtura favillas, et gravis incumbens casto Lucretia ferro, vulnere quae proprio facinus testata tyranni armavit patriae iustos in bella dolores exule Tarquinio, memorandaque concidit uno ulta pudicitiam libertatemque cruore.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae76)

SEARCH

MENU NAVIGATION