라틴어 문장 검색

quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:4)
Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 75:5)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:6)
Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret.
(카이사르, 내란기, 1권 26:2)
Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:3)
reliquas legiones in armis expeditas contra hostem constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 42:2)
hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
(카이사르, 내란기, 1권 45:2)
hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur.
(카이사르, 내란기, 1권 45:8)
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
(카이사르, 내란기, 1권 46:1)
Quod illis prohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 50:4)
atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.
(카이사르, 내란기, 1권 50:5)
Ei, dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere;
(카이사르, 내란기, 1권 51:11)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt.
(카이사르, 내란기, 1권 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION